Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 252
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 252.6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. -6. Carnalia quœretes, sive sint intra, sive foris, palea sunt. Palea potest fieri frumentum. Isti ergo, fratres, qui carnalia quaerunt in Ecclesia, et non sibi proponunt quid promittat Deus: quia hie sunt tentationes, pericula, difficultates; post temporales autem labores, requiem sempiternam promittit, ct Angelorum sanctorum societatem: sibimet ergo ista non proponentes, sed carnalia desiderantes in Ecclesia, sive sint in area, sive sint foris, palea sunt. Nec ad illos valde gaudemus, nec palpamus eos vanis adulationibus. Bonum est illis ut fiant frumentum. Hoc enim interest inter illas veras paleas, et istos carnales homines, quia paleae illæ non habent liberum arbitrium, homini autem Deus dedit liberum arbitrium. Et si vult homo, heri fuit palea, hodie fit frumentum: si a verbo Dei se avertat, hodio fit palea. Et non est quærendum, nisi quales inveniat uttima ventilatio.