Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 252
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 252.7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. —7. Ecclesia post resurrectionem non nisi bonos habitura significatur. Attendite jam, fratres, etiam illam Eeclesiam beatam, mysticam, magnam, quam significant centum quinquaginta tres pisces. Ista enim qualis sit, audivimus, et novimus, et videmus: illa autem qualis futura sit, in prophetia nobis est; sed adhuc nondum pervenit experimento. Sed tamen licet de futura gaudere, quamvis præsentem nondum videamus. Missa sunt tunc retia, nec in dexteram, nee in sinistram: captura enim erant et bonos et malos. Si cnim diceretur, In deiteram; non ibi intelligcrentur mali: si diceretur, In sinistram; non ibi intelligerentur boni. Quando autem bonos et malos habitura erant, passim missa sunt retia, et ceperunt, ut tractavimus, iniquos et justos. Nunc autem jam futura Ecclesia in illa Jerusalem sancta, ubi patebunt omnium corda mortalium, non est metuendum ne intret aliquis in illam Ecclesiam qui malus est. Non enim sub pelle mortalitatis teget astutiam cordis nequissimi. Jam cnim venit Dominus: et idco post resurrectionem jubet ut mittantur hæc retia in dexteram, jam non moriturus. Et fit quod Apostolus ait, Quo usque veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, ct manifestabit cogitationes cordis: et tunc laus erit unicuique a Deo: quando publicabuntur conscientiæ, quæ modo leguntur. Tunc ergo boni soli erunt ibi, pellentur mali. Ad dexteram enim missa sunt retia, iniquos habere non potcrunt.