Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 252
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 252.8
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. —8. Centum quinquaginta tres pisces quid significent. Quare ergo centum quinquaginta tres? Numquid tot crunt sancti Nam si computentur, non solum omnes fideles. qui in bona vita exierunt de corpore, sed soli martyres; unus dies passionis martyrum si computetur, millia hominum inveniuntur coronatorum. Ergo centum quinquaginta ires pisces, quid sibi volunt, sine dubio conquirendum esl. Quid sibi volunt quinquaginta? In isto enim numero, id est, in quinquaginta mysterium est: quia ter multiplicat! quinquaginta, fiunt centum quinquaginta. Nani ideo videtur additus ternarius numerus, ut admoneamurex qua multiplicatione facti sint centum quinquaginta tres: ac si diceretur, Centum quinquaginta in tria divide. Nam si diceretur, Centum quinquaginta duo, ex illo numero qui supercrevit admoniti, divideremus in septuaginta quinque: quoniam septuaginta quinque bis ducti, faciunt centum quinquaginta. Divisionem quippe binariam binarius numerus additus indicaret. Si diccretur, Centum quinquaginta sex, in vigenos quinos partiri debuimus, ut Cerem eorum sex partes. Nunc autem quia dictum cst, Centum quinquaginta tres, in Ires partes debemus dividere totum illum numerum, id est, centum quinquagiota. Hujus ergo numeri pars tertia, quinquaginta sunt. Itaque nostra tota consideratio in quinquagenario numero figenda est.