Latin
253.3.1 to 253.3.30
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 253.3.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Petrus ob trinam negationcm, ter interrogntus de sua dilectione. Evangelium sancti Joannis apostoli, quod dicitur secundum Joannem, hodie terminatum est, de his quæ narravit quomodo apparuerit Dominus post resurrectionem discipulis suis t. Compellavit ergo apostolum Petrum, illum praesumptorem ct negatorem, cum loqueretur ei jam vivus morte devicta, et dicebat: Simon Joannis (sic enim appellabatur Petrus), amas me Respondebat ille quod ciat in corde ipsius. Si Petrus respondebat quod in corde habcbat; Dominus quare quærebat, qni cor vidcbat? Denique ipse etiam Petrus mirabatur, et cmn quodam tædio audiebat quærentem, quem nover:: scientem. Semel dictum est: Amas me? Responsum est: Diligo te, Domine, tu scis. Et herum: Amas me? Domine, tu omnia nosti; tu scis quia diligo te. Et tertio, Amas me? Contristatus est Petrus. Quid contristaris, Petre, quia ter respondes amorem? Oblitus es trinum timorem? Sine interroget te Dominus: medicus est qui te interrogat, ad sanitatem pertinet quod interrogat. Noli txdio affici. Exspecta, impleatur numerus dilectionis, ut deleat numerum negationis. i. Dilectionem Christus postulat sibi erga oves suas impendi. Ubique tamen, ubique, id est, in ipso ternario numero interrogationis suæ Dominus Jesus respondenti amorem commendat agnos suos, et dicit Pasce agnos meos, pasce oves meas: tanquam diceret, Quid milii retribuis, quia diligis me? Dilectionem tuam ostende in ovibus meis. Quid mihi præstas, quia diligis mc; quando ego tibi præstiti, ut diligeres me? Sed dilectionem tuam erga me, habes ubi Obtendas, habes ubi Merceas: pasce agnos meos. CAPUT II. —Qualiter autem essent pascendi agni dominici, oves tanto pretio comparatae quanta essent dilectione pascendae, in consequentibus demonstravit. Postquam enim Petrus impleto legitimo numero trinæ responsionis professus est se esse Domnini di- Icctorem, commendatis sibi ovibus ejus, audit de sua futura passione.