Latin
253.3.31 to 253.3.63
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 253.3.31-63
Unproofread scanNot analysed yet
Hic demonstravit Dominus, sic diiigendas oves suas ab eis quibus eas commendat, ut parati sint mori pro eis. Sic idem Joannes in Epistola sua ait: Sicut pro nobis Christus animam suam posuit, sic et noa debemus pro fratribus animas ponere (1 Joan. III, 16). Petrus de se ante infirmus, nunc ex gratia Christi maturus ad passionem. Responderat ergo Domino Petrus per superbam quamdam praesumptionem, quando ei dixerat, Animam meam pro te ponam. Nondum acceperat vires, quibus impleret promissum. Modo jam ut possit hoc facere, impletur charitate. Ideo ei dicitur, Amas me? Et respondet, Amo: quia hoc non implet nisi charitas. Quid est ergo, Petre? quando negasti, quid timuisti? Totum quod timuisti, hoc crat, mori. Vivus tecum loquitur, quem mortuum vidisti: noli jam timere mortem; in illo victa est1, quam timebas. Pependit in cruce, confixus est clavis, spirilum reddidit, lancea percussus est, in scpulcro positus. Hoc timuisti, quando negasti; ne hoc patereris, timuisti; et mortem timendo, vitam negasti. Modo intellige: quando timuisti mori, tunc es mortuus. Mortuus est enim negando: sed resurrexit plorando. Quid deinde ait illi? Sequere mE: sciens ejus maturitatem. Si enim meministis, imo quia meminerunt qui legerunt; commemorentur etiam qui non meminerunt, aut cognoscant qui non legerunt. Dixerat Petrus: Sequar te quocumque ieris. Et Dominus ad illum: Non potes me sequi modo: sequeris autem postea (Joan. XIII, 57, 56). Modo, inquit, non potes: promittis, sed ego video vires luas. Ego venam cordis inspicio, et quod vcrum est aegroto renuntio. Non potes nie sequi modo. Sed ista medici renuntiatio, non est desperatio: adjunxit, et ait, Sequeris autem postea. Eris sanus, et sequeris me. Jam quia videt quid agatur in corde ipsius, et videt quod donum dederit dilectionis animæ ipsius, dicit ei: Sequere me.