Latin
253.3.89 to 253.3.111
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 253.3.89-111
Unproofread scanNot analysed yet
Tu me sequere, palere quod ego: sanguinem fudi pro te, funde pro me. Uno ergo isto modo exponi potest, quod dictum est, Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere: Nolo ut ipse patiatur, tu patere. Secundum autem Evangelium Joannis, hoc mihi videtur intelligi: quoniam Petrus scripsit de Domino, scripserunt et alii; sed scriptura eorum magis circa humanitatem Domim est occupata. Dominus enim Christus et Deus est, et homo. Quid est homo? Anima ct caro. Quid est ergo Christus? Verbum, anima et caro. Sed qualis anima? quia ct pecora habent anirnas. Verbum, rationalis anima et caro; hoc totum Chriblus. Sed de divinitate Christi in litteris Petri aliquid I: in Evangelio autem Joannis multum eminet. In principio erat Verbum, ipse dixit. Transcendit nubes, et transcendit sidera, transcendit Angelos, transcendit omnem creaturam, pervenit ad Verbum, per quod facta sunt omnia. «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt »(Joan. i, 1-3). Quis videt, quis cogitat, quis digne suscipiat, quis digne pronuntiet? Tunc habet bene intelligi, quando venerit Christus. Sic eum volo manere, donec veniam. Exposui sicut potui: potest ipse melius in cordibus vestris.