Latin
254.3.1 to 254.3.34
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 254.3.1-34
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —I. Ttistitiæ tempus prius tempore lætitiæ. Sic se habet, fratres mei, sic se habet miseria nostræ conditionis et Dei miseratio, ut tempus mœstitiæ tempus lætitiæ praecedat: id est, ut prius sit tempus moestitiæ, posterius tempus lætitiæ: prius sit tempus laboris, posterius quietis; prius sit tempus calamitatis, posterius felicitatis. Sic se habet miseria nostrae conditionis, ut diximus, et divina miseratio. Tempus enim moestitia; ,laboris, miseriæ, peccata nostra nobis pepererunt: tempus vero laetitiae, quietis, felicitatis, non venit de meritis nostris, sed de gratia Salvatoris. Aliud meremur, aliud speramus: meremur mala, speramus bona. Hoc facit misericordia ejus, qui creavit nos. i. Tristitia unde esse debet. Pænitentia impoenitenda. Sed tempore miseriæ nostrae, et, sicut Scriptura loquitur, diebus nativitatis nostra, nosse debemus unde debeat esse ipsa tristitia. Tristitia enim sic est, quomodo stercus. Stercus non loco suo positum, irnmunditia est. Stercus non loco suo positum, immundam facit domum: loco suo positum, fertilem facit agrum. Videte 8tercoris locum ab agricola provisum. Ait Apostolus: «Et quis cst qui me lætificet, nisi qui contristatur ex mc »(II Cor. II, 2)? Et alio loco: «Tristitia, »inquit, «secundum Deum poenitentiam in salutem impœnitendam operatur »(Id. VII, 10). Qui secundum Dcuin tristis est, in poenitentiam tristis est de peccatis suis. Tristitia de iniquitate propriam (b) justitiam parturit. Prius tibi displiceat quod es, ut possis esse quod non es. CAPUT II. «Qua; secundum Deum est, i inquit, «tristitia, pœnitentiam in salutem impoenitendam operatur. Pœnitentiam, >inquit, «in salutem. >Qualem salutem? «Impœnitendam. >Quid est, «Impœnitendam? >Cujus te omnino poenitere non possit. Habuimus enim vitam cujus nos debuimus poeniterc: habui mus vitam poenitendam. Sed non possumus pervenire ad vitiai impœnitendam, nisi per malæ vitæ pœnitentiam. Numquid, fratres, ut dicere cœperam, in massa tritici purgata invenies stercus?