Latin
256.2.24 to 256.2.53
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 256.2.24-53
Unproofread scanNot analysed yet
Quid circum inspicis unde te liberet, quando te liberat a malo? Noli longe ire, noli aciem mentis circumquaque distendere. Ad te redi, te respice. Tu es adhuc malus. Quando ergo Deus te ipsum liberat a te ipso, tunc te liberat a malo. Apostolum audi; et ibi intellige a quo malo sis liberandus. c Condelector, i inquit, «legi Dei secundum interiorem homincm; video autem aliam legero in membris meis repugnantem legi nentis meæ, et captivantem me in legepeccati, quæ est. i Ubi? «Captivantem, i inquit, <me in lege peccati, qua estin membris meis. i Putavi quia captivavit te sub nescio quibus ignotis barbaris: putavi qnia captivavit te sub nescio quibus gentibus alienis, vel sub nescio quibus hominibus-dominis. Quœ est, inquit, in membris meis. Exclama ergo cum illo: Miser ego homo, quis me liberabit? Unde quis Iiberabit? Dic unde. Alius dicit ab optione, alius de carcere, alius de barbarorum captivitate, alius de febre atque languore: dic tu, Apostole, non quo mittamur, aut quo ducamur; sed quid nobiscum portemus, quid nos ipsi simus, dic: De corpore mortis hujus. De corpore mortis hujus? De corpore, inquit, mortis hujus. Error quorumdam, carnem non pertinere ad hominem. Alius dicit: Corpus mortis hujus non ad me pertinet: carcer meus est ad tempus, catena mea cst ad tempus: in corpore morlis sum ego; non corpus mortis sum ego. Argumentaris, ideo non liberaris. Ego cnm, inquit, spiritus sum; caro non sum, sed in carne suni: cum fuero libcratus a carne, quid erit milii dcindc cum carne? Huic argumentationi vultis, fratres, ut ego respondeam, an Apostolus? Si ego respondero, contemnetur fortassis magnitudo verbi propter vilitatem ministri. Taceo potius. Audi mecum Doctorem Gentium: audi mecum Vas clectionis, ut a te tollatur controversia dissensionis.