Latin
256.2.54 to 256.2.89
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 256.2.54-89
Unproofread scanNot analysed yet
Audi, sed dic prius quod dicebas. Nempe boc dicebas. Non sum ego caro, sed spiritus sum. In carcere meo gemo: quando fuerit hoc vinculum et hoc ergastulum dissolutum, ego liber abscedo. Terra terrue redditur, spiritus cœlo recipitur: vado ego, dimitto quod non sum. Ergo hoc dicebas? Hac, inquit. Non tibi ego respondeo: responde, Apostole; responde, obsecro te. Pra:dicasti, ut audircris; scripsisti, ut legereris; totum factum est, ut credereris. Dic: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Unde te liberat? De corpore mortis hujus. Sed non es lu ipse corpus mortis hujus? Respondet: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 22-25 ). Sed ipse ego: quomodo per diversa ipse tu? Mente, inquit, quia diligo; carne, quia concupisco: victor quidem, si non consentio; adhuc tamen luctator, urgente adversario. Et quomodo cum fueris, o Apostole, ab hac carne liberatus, jam non eris tu nisi spiritus! Respondet Apostolus, morte jam imminente, debito quod nemo evadit: Carnem non in aeternum pono, sed ad tempus sepono. Ergo rediturus es ad corpus mortis hujus? Et quid? Ipsius verba potius audiamus. Quomodo redis ad corpus, unde tam pia voce liberandum te esse clamasti? Respondet: Redeo quidem ad corpus, sed jam non mortis hujus. Audi, imperite, contra quotidianas lectionum voces surde: audi quomodo redit ad corpus quidem, sed non mortis bujus. Non quia aliud erit corpus, sed quia oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Fratres mei, quando dicebat Apostolus corruptibile hoc, mortale hoc, quodam modo earnem sua voce tangebat. Non ergo aliud. Non, illquit, pono corpus terrenum, et accipio corpus aercum, aut accipio corpus æthereum. Ipsum accipio, sed non jam mortis hujus.