Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 261
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 261.10
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. —9. Bona opera frequentanda. Peccata, præter crimina, sunt alia minora. Mundet nos gratia sua: mundet nos opitulationibus et consolationibus suis. Fratres mei, per ipsum et in ipso obsecro vos, in bonis operibus abundetis, in misericordia, benignitate, bonitate. Cito dimittite quod in vos peccatur. Ncmo teneat it-an. adversus alium, ne intercludal sibi orationem ad Deum. Hæc euim omnia, quia in hoc sæculo sumus, quia ctsi proiicimus, ctsi juste vivimus, sine peccato hic non vivimus. Non enim peccata sola sunt illa quæ crimina nominantur, adulteria, fornicationes, sacrilcgia, furta, rapinæ, falsa testimonia: non ipsa sola peccata sunt. Attendere aliquid quod non dcbebas, peccatum cst: audirc aliquid libenter, qnod audiendum non fuit, peccatum est: cogitare aliquid, quod non fuit cogitandum, pcccatum est.