Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 261
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 261.11
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT X. —10. Remedia quotidiana. Minora peccata multitudine obruunt. Sed dedit Dominus noster post illud lavacrum regenerationis alia quotidiana reinedia. Quotidiana nostra mundatio, Dominica oratio. Dicamus, et verum dicamus, quia et ipsa cleemosyna cst: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, 12). Date eleemosynas, et omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Mementote, fratres, ad dexteram staturis quid dicturus est. Nun dicet, Illa et illa magna fecistis: sed, Esurivi, et dedistis mihi manducare. Ad sinistram staturis non est dicturus, Illa et illa mala fecistis: sed, Esurivi, el non dedistis mihi manducare (Matth. xxv, 55, 42). Illi pro eleemosyna, in vitam aeternam: isti propter sterilitatem, in ignem æternum. Modo eligite aut dcxtram aut sinistram. Nam rogo vos, quam habere poterit spem salutis piger in remediis, creber in morbis?