Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 261
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 261.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. –5. Deus habiture vult in corde mundo. Avaritiæ homo servit, non Deo. Tu milii dicis: Ostende ilii Deum tuum. Ego tibi dico: Attende, paululum ad cor tuum. Ostende, inquis, mihi Deum tuum. Attende, inquio, paululum ad cor tuum. Quidquid ibi vides quod displicet Deo, tolle inde. Vcnirc ad tc vult, Deus; Dominum ipsum Christum audi: Ego et Pater veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. xiv, 23). Ecce quid promittit Deus. Si ego promitterem venturum me in domum tuam, mundares cam: Deus in cor tuum venire vult, et piger es ei donium mundare? Non amat habitare cum avaritia, cum muliere immunda et insatiabili, cui tu jubenti servicbas, et Deum viderc quærebas. Quid fecisti, quod Deus jussit? Quid non fecisti, quod avaritia jussil? Quitl fecisti, quod Deus jiissit? Ego ostondo quid habitet in corde tuo, qui vis vidcre Deum. loc enim dixeram: Est quod ostendere, sed cui non est. Quod Deus jussit, quid fccisli? Quod avaritia jussit, quid distulisti? Jussit Deus ut nudum vestires, tremuisti: jusbit avaritia ut vestitum exspoliares, insanisti. Si fecisses quod Deus jussit, quid libi dicam, habercs illud et illud? Ipsum Deum haberes. Si fecisses quod Deus jussit, Deum habercs. FeciSti quod avaritia jussit, quid habes? Scio, dicturus es mihi: Habeo quidquid abstuli. Ergo auferendo habes. Habes aliquid apud te, qui perdidisti te? Habeo, inquis. Ubi, ubi, rug.) te? Certe aut in cubiculo, aut in saccello, aut in arca: nolo amplius dicere. Ubicumque habes, modo certe tecum non habes. Certe modo cogitas in arca te habere: forte periit, et nescis; forte cum redis, non invenis quod dimisisti. Cor tuum quæro: ibi quid habeas, interrogo. Ecce implesti arcam tuam, et fregisti conscientiam luam. Vide plenum: discc csso plenus. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, it. Nempe omnia perdiderat. Unde ergo istas geMmas laudis Domino proferebat?