Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 261
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 261.6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. —6. Tenebras cupiditates el opera mala. Munda ergo cor, quantum potes: id age, id opcrare. Et ut ille Inundet ubi maneat, roga, supplica, humiliare. Non capis, «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. In ipso vita erat; et vita erat lui hominum: et lux in tenehris lucet, ct tenebræ eam non coniprehenderunt. »Ecce quare non capis. Lux in tenebris lucet, et tenebrœ eam non comprehenderunt. Quae sunt leuebræ, nisi opera mala? Quæ sunt tenebræ, nisi cupiditates male, superbia, avaritia, ambitio, invidentia? Omnia ista tenebræ sunt: ideo non comprehendis. Nam lux lucet in tenehris: sed da qui comprehendat.