Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 262
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 262.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —A. Idem tractatur argumentum. Hodiernum ergo diem ascensionis ipsius celebramus. Occurrit autem huic Ecclesiæ alia vernacula solemnitas 1. Conditoris basilicæ hujus sancti Leontii hodie depositio cst. Sed dignetur obscurari stella a sole. Ergo de Domino potius, quod coeperamus, lo quamur. Gaudet bonus servus, quando laudatur Dominus.