Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 262
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 262.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Ascensionis fides et celebritas per totum orbem. Hodierno ergo die, hoc est, quadragesimo post resurrectionem suam, Dominus ascendit in caElum. Non vidimus: sed credamus. Qui viderunt prædicaverunt, ct orbem terrarum impleverunt. Scitis qui viderunt, et qui nobis indicaverunt: de quibus prædictum est, «Non sunt loquele neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. tu omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba coruin >(Psal. XVIII, 4 et 5). Ergo et ad nos vencrunt, et nos de somno excitaverunt. Eccc celebratur hodiernus dies toto orbe terrarum.