Latin
264.4.74 to 264.4.97
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 264.4.74-97
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo sihi eligunt homines melius genus mortis, sic ipse deterius elegit, hoc quod exsecrabile erat omnibus Judæis. Non enim timuit mori per falsos testes, per sententiam judicis, qui veniet judicare vivos ct mortuos: non tinnit mori per ignominiam crucis, ut omnes credentes ab omni ignominia liberaret. Ergo factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: tamen naturaliter æqualis Deo; fortis in virtute majestatis, infirmus compassione humanitatis: fortis, ut faceret omnia; infirmus, ut reficeret omnia. Christus abire vult, ut absente carne divinitas ipsius cogitetur. Filius Dei in se non minor per incarnationem. Quod ergo ait Joannes attendite: Si diligeretis me, gauderetis, quia vado ad Patrem; quoniam Pater major me cst. Quomodo æqualis, sicut dicit Apostolus? Sicut ipse Dominus, Ego et Pater unum sumus. Et alio loco, Qui me vidit, vidit et Patrem. Quomodo hic, Quia Pater major me est? Vox ista, fratres, quantum Dominus aspirat advertere, quodam modo exprobrantis fuit ut consolantis. Fixi enim crant in homine, et Dcum cogitare non poterant. Tunc enim cogitarent Deum, si ab illis ei ab eorum oculis bomo auferretur, ut amputata familiaritate quæ cum carne crat facia, discerent vel absente carne divinitatem cogitare. Ergo hoc eis ait: Si me diligeretis, gauderetis, quia eo ad Patrem. Quare? Ut cum co ad Patrem, possitis me cogitare auqualem Patri (a). Propterea euim major me est: adhuc cum videtis me in carne, adhuc major me est Pater. Videte si suscepistis: noM enim novcrant nisi hominem cogitare. Hoc dico aliquanto planius, propter fratres nostros tardiores: qui autem intellexerunt, ferant tarditatem cæterorum et imitentur ipsum Dominum, qui cum in forma Dei esset, humiliavit se, factus obediens usque ad mortem. Si me diligeretis, quid est hoc? Si me diligeretis, gauderetis, quia co ad Patrem.