Latin
264.4.98 to 264.4.127
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 264.4.98-127
Unproofread scanNot analysed yet
Si me diligeretis, quid aliud est, quam, non me diligitis? Quid ergo diligitis? Carnem quam videtis. Ipsam cnim non vultis ab oculis discedere. Si autem me diligeretis: quiil est, me? In principio erat Verbum, et Verbum crat apud Dcum, el Deus erat Verbum (Joan. I, 1): quod ait ipse Joannes. Si ergo sic me diligeretis, quomodo per me fac:a hunt omuia, gauderetis, quoniam vado ad Patrem. Quarc? Quoniam Pater major me est. Adhuc cum me videtis in terra, major me est Pater. Discedam. ab oculis vestris; tollatur ab aspectibus caro mortalis, quæ propter vestram morlalitatcm suscepta cst; indumentum hoc, quod humilitate suscepi, incipiatis non videre: levetur tamen in coelum. ut discatis quid speretis. Non cnim dimisit hic ipsam tunicam, quam hic voluit indui. Nam si hic illam dimisisset, desperarent omnIs de resurrectione carnis. Modo enim levavit eam in coelum, et sunt qui dubitent de carnis resurrectione. Si Deus in se ill un ostendit, homini negaturus c illam? Deus enim accepit illam miseratione, homo autem conditone. Et tamen ostendit illam, confirmavit illos, ct levavit illam. Subducto autem ab oculis carnali aspectu, jam illi hominem non vidcrunt. Si quid erat in cordibus corum tractum de. . desiderio carnali, quasi contristatum est in ipsis. Congregati sunt tamen in unum, et coeperunt orare. Ille autem missurus crat post istum decem diebus interpositis Spiritum sanctum, ut Spiritus sanctus impleret eos amore spirituali, auferens eis desideria carnalia. Facicbat cos jam sic intelligere Christum quomodo erat Verbum Dei, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia. Non autem possent impleri tali intellectu, nisi carnalis charitas ab eorum oculis discessisset. Et ideo dixit, Si me diligeretis, gauderetis, quia eo apud Patrem; quoniam Pater major me est.