Latin
269.3.1 to 269.3.34
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 269.3.1-34
Unproofread scanNot analysed yet
Schismaticos animales esse, nec habere Spiritum sanctum. Donatistas carere charitate. —Animalis autem homo, Apostoli verba sunt, non percipit quæ sunt Spiritus Dci (I Cor. II, 14). Et utique animales increpat, quibus ait: Unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephæ, ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizuli estis (Id. I, 12, 13)? Sicut enim spiritualcs unitate gaudent, sic animales dissensionibus student. De his et Judas aposlolus apertissime scribens: Hi sunt, inquit, qni segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes (Judce 19). Quid evidentius? quid expressius? Dcsi' nant ita'luc insipientes sibi blandiri, nobisque dicere: Quid accepturi sumus, cum ad vos accesserimus, cum jam nos Baptismum Christi habere fateamini? Respondemus eis: Habetis Baptismum Christi; ,'unite ut habeatis et Spiritum Christi Timete quod scriptum est: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Induistis Christum forma sacracramenti; induite imitatione exempli. Quoniam Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Nolite esse habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Quæ autem major est virtus pictatis, quam charitas unitatis? Dicitur in Psalmis, Omnis consum. ,nationis vidi finem: latum mandatum tuum valde (Psa/. CXVIII, 9G). Quod mandatum, nisi de quo dictum cst, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Quare latu II, nisi quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris (Rom. v, 5)? Quare omnis consummationis cst linis, nisi quia plenitudo legis est charitas; et omnis lex in hoc sermone recapitulatur, in eo quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Rom. XIII, 10, 9, et Galat. v, 14)? Ita autem proximos tanquam vos ipsos diligitis, til cum mali aliquid, quod nee visum, nec probatum est in vobis, credi dc vobis nolitis, id quod nee vidistis, nec probatum accepistis, de toto terrarum orbe cicdatis.