Latin
269.3.35 to 269.3.61
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 269.3.35-61
Unproofread scanNot analysed yet
mini vobis dicere, Dominus Jesus. Lt forlc non intellegentes attenditis ad hi quod Apostulus ait: Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (1 Cor. XII, 3 ). Sed hoc quod ait, dicit, signate positum est, et. proprio quodam modo. Nemo enim dicit, Dominus Je- SUI, nisi in Spiritu sancto: sed si dicit factis, non solis verbis. Nam possunt dicere, Dominus Jesus, etiam de quibus ait, Quæ dicunt, facite; quæ autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 5). Omnes. hæreses, quas uti. que eliam vos improbatis, dicunt, Dominus Jesus. Nee. utique segregaturus est de regno cælorum eos, quos invenerit in Spiritu sancto; et tamen ait: Non omnis,. qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum. Sed Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto: Demo plane, sed eo modo quo dictum est, id est factis. Undc Secutus adjunxit: Sed is qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum (Id. VII, 21). Dicit enim et de quibusdam idem apostolus, Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Quemadmodum negatur factis, sic dicitur factis. IIoc modo dicendi nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Si ergo uuitati non accesseritis, segregantes vosmetipsos, animales eritis, Spiritum non habentes. Si autem fictc accesseritis, Spiritus sanctus disciplina effugiet fictum (Sup. i, 5 ). Tunc ergo vos sanctum Spiritum habere cognoscite, quando mentem vestram per sinceram charitatem unitati consenseritis hærere. Hoec cis respondcamus dicentibus, Quid accepturi sumus! nosque ipsos, fratres, exemplum inis bonorum operum praebeamus, nee quia stamus superbientes, nec de jacentibus desperantes.