Latin
270.2.1 to 270.2.23
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.2.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
I. De Spiritu sancto dicendum cur die quinquagesimo post Pascha missus sit. Quoniam sanctam solemnitatem celebramus diei tam sanctæ, ut hodie venerit ipse Spiritus sanctus, admonet nos tam festiva et grata solemnitas, de ipso dono Dei, gratia Dei, et abundanlia misericordiæ ejus in nos, id est de ipso Spiritu sancto aliquid loqui. In schola Domini condiscipulis loquimur. Magistrum euim habuimus unum, in quo omnes sumus unum: qui nos, ne forte de magisterio superbire audeamus, admonuit, et ait, Nolite vocari ab hominibus Rabbi; unus est enim magister vester Christus (Matth. xxm, 8). Sub hoc ergo magistro, cujus cathedra cœlum est, quia erudiendi sumus 1 Litteris ejus, advertite pauca quæ dicam, donante ipso qui jubet ut dicam. Qui nostis, recolite; qui ignorabatis, accipite. Saepe movet animum pie curiosum, si tamen admittatur humana fragilitas et infirmitas talia perscrutari. Imo admittitur. Non enim quod in Scripturis sanctis lenitur, ideo clausum est ut negetur, et non potius ut pulsanti aperiatur, dicente ipso Domino, Petite, ct accipietis; quœrite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Srpe ergo movet studiosorum animum 1, quare quinquagesimo die post Dominicam passionem et resurrectionem missus fucrit promissus Spiritus sancius. Cur Spiritus sanctus non posset venire, nisi abeunte Christo. Humanitas Christi, in qua humano affectu hærebant, oculis discipulorum auferri debuit. Petra super quam aedificata Ecclesia, ipse eat Christus. Ubi primum illud admoneoCharilatcm vestram, ut aliquantum vos considerare non pigeat, quare dictum sit ab ipso Domino, Non potest ille venire, nisi ego abiero. Quasi aliquid, ut secuudum carnalem sensum loquamur, quasi aliquid in supernis Dominus Christus servaret, et inde descendens hoc quod servabat, sancto Spiritui commendasset, et ideo ad nos venire non posset, nisi ille rediisset qui commendatum reciperet; aut quasi nos utrumque ferre non valeremus, nec ulriusquc possemus tolerare praesentiam.