Latin
270.5.1 to 270.5.21
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.5.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritus sanctus commendatus in septenario numero. Sanctificatio et vacatio septimæ diei. Spiritus autem sanctus in Scripturis sanctis septenario numero solet commendari, nen denario: lex denario, Spiriius sauctus septenario. Quia lex denario, notum est: quia Spiritus sanctus septenario, commemoramus. Primo in ipso libro, in capite libri qui inscribitur Geuesis, enumerantur opera Dei. Fit lux, fit cœlum, quod appellatum est firmamentum inter aquam et aquam; nudatur arida, separatur mare a terra, datur terne omnium stirpium fecunda conceptio; fiunt Inminaria majus et minus, sol et luna, ct cætera sidera; producunt aquae fetus suos, terra suos: fit homo ad imaginem Dei: complet Dens opera sua omnia sexto die; in nullis operibus Dei lot enumeratis atque completis sonuit sanctificatio. Dixit Deus, Fiat lux; el facta est lux: et vidit Deus lucem quia bona est: non dixit, sanctificavit Deus lucem: Fiat firmamentum: et factum eat: vidit Deus quia bonum cat: nec dictum est quia sanctificatum est firmamentum. Ita el cætera, ne in rebus manifestissimis immoremur, usque ad illa quæ sexta die facta sunt, cum homine creato ad imaginetn Dei, enumerantur omnia, nihil sanctificatum dicitur. Ventum est ad septimum diem, ubi nullum opus factum est, sed vacatio Dei insinuatur, ct sanctificavit Deus diem septimum. In septenario dierum numero prima sonuit sanctificatio, Scripturarum locis omnibus quæsita et hic primitus inventa. Ubi quies Dei commemoratur, quies etiam nostra insinuatur. Non enim laboravit Deus, ut quietis indigeret; ct quasi post laborem die feriato gratularetur, sanctificavit eum diem, quo vacare permissum est. Carnalis est ista cogitatio, Insinuata est nobis quies post bona omnia opera nostra, sicut insinuata est Dei quies post omnia bona opera sua. Fecit enim Deus omnia, et ecce omnia bona valde. Et requievit Deus in die septima ab omnibus operibus suis quas fecit (Gen.