Latin
270.5.22 to 270.5.43
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.5.22-43
Unproofread scanNot analysed yet
I-II, 3). Requiescere vis et tu? Fac primo opera bona valde. Sic da. . ta est Judæis observatio sabbati carnaliter, sicut cnctera, significantibus sacramentis. Vacatio enim quoedam imperata est: vacatio illa quod significat, tu age. Vacatio enim spiritualis, tranquillitas est cordis: tranquillitas autem cordis provenit de serenitate bonæ conscientiæ. Ergo ille vere observat sabbatum, qui non peccat. Ita enim præcipitur illis, quibus observandum sabbatum præcipitur: Omne opus servile non facietis (Levit. XXIII, 7). Omnis qui facit peccatum. servus est peccati (Joan. VIII, 34). Septenarius ergo numerus dicatus est Spiritui sancto, sicut denarius legi. Hæc et Isaias propheta insinuat hoc in loco, ubi dicit: Implebit eum Spiritus sapientiæ et intellectus (numera), consilii et fortitudinis, scientiæ et pietatis, Spiritus Iimoris Dei (Isai. xi, 2). Veluli descendens ad uos gratia spiritualis, a sapientia incipit, terminat ad timorem. Nos autem ascendentes, ab imo ad summa tendentes, incipere debemus a timorc, et terminare ad sapientiam. Initium enim sapientiæ timor Domini (Psal. ex, 10). Longum est, et supergreditur vires nostras etiamsi non vestram aviditatem, omnia testimonia commemorare de septenario numero, quod attinet ad Spiritum sanctum. Ista ergo suffecerint.