Latin
Classis Ii. De Tempore, De resurrectione Christi secundum Marcum
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 3-7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUTIII. —3. Bona t'ila mortem comprehendit et resurrectionem. Audiamus Apostolum dicentem, Si resurrexistis cunt Christo. Quomodo resurgimus, qui nondum mortui sumus? Quid est ergo qnod voluit dicere Apostolus, Si resurrexistis cum Christo? Numquid ille resurrexisset, nisi prius mortuus fllisset? Viventibus loquebatur, nondum moricnlihus, el jam resurgentibus? Quid sibi vult? Videte quid dicat: «Si resurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite,uhi Christus est in dextera Dei scdens: quæ sursum sunt sapite, non quæ. super terram. Mortui enim estis. »Ipso dicit Apostolus, LOR cgo: sed tamen verum dicit; et ideo dico ct ego. Quare illud dico et ego 1 Credidi, propter quodl locutus sum (Psal. CXV, 1 ). Si bene vivimus, mortui sumus, et resurreximus. Qui autem nondum nturtuns est, nec resurrexit, male adhuc vivit: et si male vivit, non vivit: luorialur, no moriatur. Quid est, luorialur, ne moriatur? Mutetur, ne damnetur. «Si resurrexistis cum Christo, »verba repeto Apostoli, «quæ sursum sunt quærite, ubi Christus cst in dextera Dei sedens: quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Mortui enhn estis, ct vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc ct vos cum illo apparebitis in gloria »(Coloss. III, 1-4). Hæc sunt verba Apostoli. Ei qui nondum mortuus cst, dico ut moriatur: ci qui adhuc male vivit, dico ut luulclur. Si enim male vivebat, et jam non male vivit, mortuus est: si bene vivit,resurrexit.