Latin
5.1 to 5.32
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 5.1-32
Unproofread scanNot analysed yet
Pro nobis mortuus. Crux non erubescenda. Parum hoc forsitan videatur, quod pro hominibus Deus, pro peccatoribus justus, pra. reis innocens,. pro captivis rex, pro servis Dominus carne humanitatis induLus advenit, in terris visus est et cum hominibus conversatus est: crucifixus insuper, mortuus et sepullus est. Non credis? Dicis forte: Quando hoc factum est? Audi quo tempore: sub Pontio Pilato. In significatione tibi etiam nomen judicis positum est, ne vel de tempore dubitares. Crede ergo Filium Dei crucifixum sub Pontio Pilato et sepultum. Majorem antem hac charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13). Putas, nemo? Omnino nemo. Verum est, Christus hoc dixit. Interrogemus Apostolum, etiam respondeat nobis. Christus, inquit, pro impiis mortuus est. Et iterum dicit: Cum inimici essemus, reconciliatisumus Deo per mortem Filii ejus. Ecce ergo in Christo majorem invenimus charitatem, quia animam suam non pro amicis, scd pro suis tradidit inimicis. Quantus ergo Dei amor erga homines et qualis affectio, sie amare etiam peccatores, ut amore eorum moreretur. Commendat enim charitatem suam in nobis, Apostoli verba sunt; quia cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. V, 6, 10, 8). Crede ergo hoc et tu, et pro salute tua noli erubescere ooafiteri. Corde enin:. creditur ad justitiamf ore autem confessio fit ad salutem (Id. X, 10). Denique ncdubitares, ne erubesceres,quando primum credidisti, signum Christi in fronte tanquam in domo pudoris accepisti. Recole frontem tuam ne, linguam expavescas alienam. Qui enim, inquit, ipse Dominus, confusus me fuerit coram hominibus, confundet illum Filius hominis coram Angelis Dei (Marc. V! ! ! ,38). Noli ergo erubescere ignominiam crucis, quam pro te Deus ipse non dubitavit excipere; et dic cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat.