Latin
5.33 to 5.59
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 5.33-59
Unproofread scanNot analysed yet
VI, 14). Et respondet tibi idem ipse apostolus: Non me judicavi aliquid scire in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Ille qui ab uno populo est tunc crucifixus, in omnium populorum est nunc cordibus fixus. G. Resurrectionis Christi fides. Hæc fides Christianos discernit. Tu autem, quisquis es qui de potentia magis quam de humilitate vis gloriari, accipe consolationem, habe exsultationem. Qui enim crucifixus sub Ponlio Pilato et sepultus est,. Tertia die resurrexit a mortuis. Forte et hic dubitas, forte trepidas. Quando tibi dictum est, Crede natum, crede passum, crucilixum, mortuum et scpultum; quasi de homine facilius credidisti: nunc quia dicitur, Tertia die rcsurrexit a mortuis, dubitas, o homo? Ut de multis unum proferamus exemplum; Dcum atlendc, omnipotentem cogita, et noli dubitare. Si enim potuit te, cum non esses, ex nihilo facere; cur non potuit hominem suum, quem jam fccerat, a mortuis excitare? Credite ergo, fratres: ubi de fide agitur, longo uti sermone non opus est. Sola hæc fides est, quæ Christianos ab omnibus hominibus discerni. . et separat. Nam quia mortuus est et sepultus, et Pagani modo credunt, ct Judæi tunc viderunt: quia vero tertia die resurrexit a mortuis, nee Paganus nee Judæus admittit. Discernit ergo a mortuis perfidis vitam fidei nostræ, rcsurrectio mortuorum. Nam et apostolus. Paulus cum Timotheo scriberet: Memento, inquit, Jesum Christum resurrexisse a mortuis (11 Tim. II, 8). Credamus ergo, fratres, ct quod in Christo factum credimus, huc futurum speremus in nobis. Dcus cnirn qui promittit, non fallit.