Latin
Classis Ii. De Tempore, In traditione Symboli, II
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. —6. De Spiritu sancto. Sic accipi debet Spiritus sanctus, ut non credatur minor quam Filius, et minor quam Pater. Transitum est in Symbolo quod pertiuet ad Jesum Christum Filium Dei unicum, Dominum nostrum: sequitur, £t in Spiritum sanctum, ut compleatur Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Et de Filie multa suiU dicta, quia Filius suscepit hominem, Filius Verbum caro factum est, non Pater, non Spiritus sanctus: sed carnem Filii tota Trinitas fecit. Inseparabilia enim sunt opera Trinitatis. Sic ergo accipite Spiritum sanctum, ut non credatis minorem esse quam Filium, et minorem esse quam Patrem. Pater euim et Filius et Spiritus sanctus tota Trinitas unus Deus. Nihil ibi distat, nibil varium, nihil defectivum, nihil alteri contrarium; æquale semper, invisibile et incommutabile Pater et Filius et Spiritus sanctus. Liberet nos Trinitas a multitudine peccatorum.