Latin
Classis Ii. De Tempore, In traditione Symboli, II
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. —7. Sancta Ecclesia catholica quœ Inventa meretrix et facta virgo. Mariœ similis, et parit et virgo ute Jam quod sequitur ad nos pertinet, Sanctam Ecclesiam. Sancta Ecclesia nos sumus: sed non sic dixi, Nos, quasi ecce qui hic sumus, qui me modo audistis. Quotquot hic sumus >Deo propitio, Christiani fideles in hac ecclesia v id est, in ista civitate, quotquot sunt in ista regione, quotquot sunt in ista provincia, quotquot sunt et trans mare quotquot sunt et in toto orbe torrarum: quonium a solis ortu usque ad occasum landatur nomen Domini (PsaL CXII, 3). Sic se habet Ecclesia catholica mater nostra vera, vera illius sponsi conjux. Honoremus eam, quia tanti Domini matrona est. Et quid dicam? Magna est sponsi et singularis diguatio; meretricem invenit, virginem fecit. Quia meretrix fUit, non dcbet negaro, ne obliviscatur misericordiam liberantis. Quomodo non erat meretrix, quando post idola et dæmonia fornicabatur? Fornicatio cordis in omnibus fuit: in paucis earne, in omnibus corde. Et venit, et virginem fecit. Ecclesiam virgiuem fecit. In tide virgo est. In carne paucas habet virgines sanctimoniales: in Ode omnes virgines debet habere et feminas, et viros. Ibi enim debet esse castitas et puritas et sanctitas. Nam vulus nosse quam virgo sit? Apostolum Paulum audite, amicum sponsi audite zelantem sponso, non sibi. Aptavi vos, inquit, uni wiro. Ecclesiæ diccbat: et cui Ecclesiæ? Quocumque Litteræ illæ pervenire potuerunt. Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo auteni, dixit, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua. Serpens ille numquid corporaliter concubuit cum Eva? Et tamen virginitatem cordis ejus exstinxit. Hoc timeo, dicit, ne corrumpantur mantes vestrœ a castitate, quæ est in Christo (II Cor. XI, 2, 3). Virgo est ergo Ecclesia: virgo est, virgo sit. Caveat seductorem, ne inveniat corruptorem. Virgo est Ecclesia. Dicturus es milii forte: Si virgo est, quomodo parit filios? Aut si non parit filios, quomodo dedimus nomina' nostra, ui de ejus visceribus nasceremur? Respondeo: Et virgo est, et parit. Mariam imitatur, quæ Dominum peperit. Numquid non virgo sancta Maria et peperit, et virgo permansit? Sic et Eeclesia, et parit, et virgo est. Et si consideres, Christum parit: quia membra ejus sunt qui baptizantur. Vos estis, inquit Apostolus, corpus Chriali et membra (I Cor. XII, 27). Si ergo membra Christi parit, Mariæ simillima est.