Latin
Classis Ii. De Tempore, In traditione Symboli, II
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 8
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. —8. Remissio peccatorum in Baptismo et oratione dominica. Quotidianus baptismus. Remissionem peccatorum. Hæc iu Ecclesia si non esset, nulia spes esset: remissio peccatorum si in Ecclesia non esset, nulla futuræ vitæ et liberationis æternæ spes esseL Gratias agimus Deo, qui Ecclesiæ suæ dedit hoc donum. Ecce venturi estis ad fontem saocturn, diluemini Baptismo, salutari lavacro regenerationis reno. vabimini; critis sine ullo peccato, ascendentes de illo lavacro. Omnia qu:e vos præterita persequebantur, ibi delebuntur. iEgyptiis insequentibus Isrælitas similia erant vestra peccata, persequentibus, Sed usque ad mare Rubrum (Exod. XIV). Quid est, usque ad man Rubrum? Usque ad fontem Christi cruce et sanguine consecratum. Quod enim rubrum est, rubet. Non vides quomodo rubeat pars Christi? Interroga oculus fidei. Si crucem vides, attende et cruorem. Si vides quod pendet, attende quod fudit. Lancea perforatu i est latus Christi, et manavit pretium nostrum (Joan. XIX, 54). Ideo signo Christi signatur Baptismus, id est, aqua ubi tingimini i et quasi in mari Rubro transiti- Peccata vestra hostes vestri suut. Sequuntur, sed Usque ad mare. Gum vos intraveritis, evadetis, illa delebuntur: quomodo evadentibus per siccum Isrælitis, aqua cooperiut i£gyptios. Et quid dicit Scriptura Unus ex eis non remansit (Psal. CV, 11). Peccasti multa, peccasti pauca; peccasti magna, peceasti parva: quod est minus ex eis non remansit 1. Sed quoniam victuri sumus in isto sacculo, uhi quis non vivit sine peccato; ideo remissio peccatorum non est in sola ablutione sacri Baptismatis, sed etiam in oratiour dominica et quotidiana, quam post octo dies accepturi estis. In ilia invenietis quasi quotidianum baptismum vestrum, ut agatis Deo gratias qui donavit hoc munus Ecclesiæ suæ, quod confitemur in Symbolo: ut cum dixerimus, Sanctam Ecclesiam; adjungamus, Remissionem peccatorum.