Latin
Classis Ii. De Tempore, In Redditione Symboli
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 8-2
Unproofread scanNot analysed yet
De Spiritu sancto, remissione peccatorum, ete. Credamus et in Spiritum sanctum. Deus enim est; quia scriptum est, Deus Spiritus eat (Joan. IV, 24 ). Per ipsum remissionem accipimus peccatorum; per ipsum resurrectionem credimus carnis; per ipsum vitam speramus æternam. Sed videte ne numerando errorem patiamini, et me putetis tres deos dixisse, quia unum Deum,tertio nominavi. Una est in Trinitate substantia deitatis, una virtus, una potestas, una majestas, unum nomen divinitatis; sicut ipse Christus dixit discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis: lte, baptizate gentes, non in multis nominibus, sed in uno nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Credentes ergo divinam Trinitatem, et trinam unitatem, cavete, dilectissimi, lie quis vos ab Ecclesiæ catholicæ fide ac unitate seducat. «Qui enim vobis aliter evangelizaverit, præterquam quod accepistis, anathema sit. »Apostolum, non me audite, qui ait: «Sed etsi nos, aut angelus de cocto aliter vobis evangelizaverit, præterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9, 8).