Latin
Classis Ii. De Tempore, In Redditione Symboli
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Christi sessio ad dexteram Patris. Postquam ergo tesurrexit a mortuis, ascendit ad cœles, sedet ad dexteram Dui Patris. Adhuc forte non credis. Audi Apostolum: Qui descendit, inquit, ipse eat et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 10). Vide ne quem non vis credere resursentem, sentias vindicantem. Qui enim non crediderit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Nam qui modo sedet ad dexteram Patris advocatus pro nobis, inde venturus est judicare vivos et mortuos. Credamus ergo; ut sive vivamus, sive moriamur, Domini simus (Rom. XIV, 8).