Latin
Classis Iii. De Sanctis, ID solemnitate martyrum Machabæorum, (b)
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Christiani ante CAlistum nonnulli exstitere. Istam diem nobis solemnem gloria Machabæorum fecit: quorum mirabiles passiones, cum legerentur, non soluin audivimus, sed etiam vidimus et spectavimus. Olim ista gesta sunt, ante incarnationem, ante passionent Domini et Salvaloris nostri Jesu Christi. In primo populo illo exstiterunt, in quo Prophetæexstiterunt, qui hæc præsentia prædixerunt. Nee qnisquam arbitretur, antequam esset populus Christianus, nullum fuisse popalum Deo. Iino vcro, ut sie loquar, quemadmodum se,critas habet. non nominum consuetudo, christianus etiam ille tunc populus fuit. Neque enim post passionem suam cœpit habere populum Christus: sed illius populus crat ex Ahraham genitus, cui perhibens testimonium ipse Dominus ait, Abraham concupivit vidcre diem meum; ei vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56 ). Ergo ex Abraham natus est ille poputus, qui servivit in Ægypto, et qui manu potenti per Moysen famulum Dei de domo. servitutis liberatus, pcr mare Rubrum fluctibus descendentibus ductus, in eremo exercitatus, lcgi subditus, in regno collocatur. Unde, sicut dixi, exstiterunt Prophetæ, inde isti martyres floruerunt. Nondum quidem crat mortuus Christus: scd martyres eos fecit moriturus Christus.