Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 299
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 299.12
Unproofread scanNot analysed yet
Crebrescentes Pelagianos careri jubet. Aliud quidem ex alio et per occasionem diximus: sed quod tamen sic pertinet ad fidei nostræ stabilitatem, contra quosdaiu disputatores marc crebrcscentes. Sed non vincant patientiam nostram: nee tamen evertant fidem nostram. Cauti et circumspecti simus adversus novitates disputationum, humanarum utique, non divinarum. Apostolorum. solemnitatem hodie celebramus, Apostolum monentem audiamus: Profanas vocum novitatcs evita; multum enim proficiunt ad impietatem (I Tim. VI, 20, el II Tim. II, 16). Volumus autem vos sapientes quidem esse in bono, integros autem a malo (Rom. XVI, 19). Mortuus cat Adam, sed serpens ille nondum est mortuus. Susurrat, et insibilare non cessat. Extremum illi supplicium reservatur: sed comitcs suæ damnationis inquirit. Audiamus amicum sponsi, zelanten sponso non sibi: Zelo euim vos zelo Dei; aptavi ros uni viro virginem castam exhibere Christo. Et timeo, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestræ mentes corrumpantur a castitate, qua est in Christo. (II Cor. XI, 2, 3). Verba apostolica omnes attdivimus, omnes observemus, omnes serpentis venena caveamus. Non enim possumus dicere, Non audivimus, non novimus, quando modo cantavimus, In omnem terram exivit sonus eorum, el in fines orbis terræ verba eorum (Psal. XVIII, 5). Currentia verba in fines terræ venerunt ad nos: excepimus, conscripsinius, lectores instituimus. Non Caeet lector, parturit disputator: quare non cessat insidiator?