Latin
1 to 25
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 1-4-25
Unproofread scanNot analysed yet
I. Imitandus Stephanus, præsertim in dilectione iui,itorum. Natalem Domini hesterna die celebravimus; servi hodie Natalem celebramus: sed Natalem Domini celebravimus, quo nasci dignatus est: Natalem servi celebramus, quo coronatus est. Celebravimus Natalcm Domini, quo indumentum nostræ carnis. accepit: Natalem servi cclebramus, quo suæ carnis indumentum abjecit. Natalem Domini celebravimus, quo factus est similis nobis: celebramus Natalem servi, quo factus est proximus Christo. Sicut enim Christus nascendo. Stephano, HI Stephanus moriendo conjunctus est Christo. Scd Domini nostri Jesu Christi ideo nativitatis et passionis diem geminæ devotionis obsequio frequentat Ecclesia, quoniam utrumque medicina est. Nam et natus est, ut renasceremur: mortuus est, ut in perpetuum viveremus. Martyres autem ad mala certamina nascendo venerunt, trahentes originale peccatum: moriendo autem ad bona certissima transierunt 1, finientes omne peccatum. Nam si in persecutione constitutos futuræ beatitudinis proemia non consolarentur, quando illa de diversis passionibus supplicia sustinerent? Si beatus Stephanus sub imbre lapidum constitutus futura præmia non cogitasset, quomodo illam grandinem pertulisset? Sed illius præceptum gestabat in animo, cujus praesentiam cernebat in coelo; et ad cum flagrantissimo amore suspensus, carnem quantocius relinquere, et ad ipsum cupiebat advolare: nee mortem jam timebat, quia Christum, quem pro se occisum sciebat, viventum videbat; ac per hoc festinabat etiam ipse mori pro illo, ut viveret cum illo. Quid enim videret beatissimus Martyr in illo agone constitutus, recolitis sine dubio verba ejus, quoe de Actuum Apostolorum libro soletis audire. Ecce, inquit, video caelos apertos, et Christum stantem a dextris Dei (Act. VII, 55). Jesum stantem videbat: ideo stabat, et non cadebat; quia stans sursum et deorsum certantem desuper spectans, invictas militi suo vires, Me caderet, suggerebat. Ecce, inquit, video cælos apertos. Beatus horno cui coeli patehant. Sed quis coelum aperuit?