Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 313
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 313.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Framea magna Dei Cypriani anima. Altare creclum super corpus Cypriam. Hanc eIfudit frameam spargendo usquequaque martyres suos: et conclusit adversus eos qui persequebantur Ecclesiam; ut quia praedicantium vocibus non flectebantur, morientium virtutibus frangerentur. Fortia quippe sibi adversus inimicos fabricat arma Deus, eos ipsos quos facit amicos. Magna itaque framea Dei anima beatissimi Cypriani, splendida charitate, acuta veritate, pognantis Dei acta et vibrata virtute, quæ bella confecit? quas contradicentium catervas redarguendo superavit? quot percussit infensos? quot prostravit, adversos? In quam multorum inimicorum cordibus ipsas inimicitias, quibus oppugnabatur, occidit, eosque amicos quibus adversus alios Deus eopiosius pugnaret, eflecit? Ubi autem venit tempus, ut tanquam praevalescentibus hostibus prenderetur, tum vero ne oppressus et victus ab impiis eorum inanibus cederet, adfuit ille perquem præstaretur (a) invictus: suscepit victoriam, postquam nullum certamen ulterius rema. neret, quam de hoc scilicet mundo et de mundi hujus principe reportaret. Adfuit omnino fidelissimo suo testi usque ad mortem pro veritate certanti, fecit quod exoratus fuerat, eruit animam ejus ab impiis, frameam suam ab inimicis manus suæ. Cujus victricis animæ sanctam carnem, tanquam frameæ illius vaginam, hoc loco sublimitate divini altaris ornamus; eidein ipsi animae triumphali resurrectione reddendam et nulla deinceps morte ponendam.