Latin
Classis Iii. De Sanctis, De martyre Stephano (b), v
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquiæ Stephani martyris in loco sacro collocatæ. Delectio corporum Gervasii et Protasii. Altare Deo erectum super reliquias Stephani. Exspectat Sanctitas vestra scire quid hodie in isto loco positum sit. Reliquiæ sunt primi et beatissimi martyris Stephani. Audistis, eam passionis ejus lectio legeretur de libro canonico Actuum Apostolorum, quemadmodum lapidatus sit a Judæis, quemadmodum Domino commendaverit spiritum suum, quemadmodum etiam in extremo genibus fixis oraverit pro lapidatoribus suis (Act. vu). Hujus corpus ex illo usque ad ista tempora latuit; nuper autem apparuit, sicut solent apparero sanctorum corpora martyrum, rcvelatione Dei, quando placuit Creatori. Sic ante aliquot annos, nobis juvenibus apud Mediolanum constitutis, apparuerunt corpora sanctorum martyrum Gervasii ei Protasii. Scitis quod Gervasius et Protasius longe posterius passi sunt, quam beatissimus Stephanus. Quare ergo illorum prius, et hujus postea? Nemo disputet: voluntas Dei fidem quærit, non quæstionem. Ycrum autem revelatum fuit ei, qui res ipsas inventas monstravit. Præcedentibus enim signis locus demonstratus est; et quomodo fuerat revelatum, sic et inventum est. Multi inde reliquias acceperunt, quia Deus voluit, et huc venerunt. Commendatur ergo Charitati vestræ et locus et dies: utrumque celebrandum in honorem Dei, quem confessus est Stephanus. Nos euim in isto loco non aram fecimus Stephano, scd de reliquiis Stephani aram Deo. Grata sunt Deo hujusmodi altaria. Quæris quare? Quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. cxv, 15). Redempti sunt sanguine, qui sanguinem pro Redemptore fuderunt. Ille fudit, ut corum salus redimeretur: illi fuderunt, ut Evangelium ejus diffamaretur. Reddiderunt vicem, sed non de suo: ut enim hoc possent, ille donavit; et ut fieret quod ab ipsis fleri. potuit, illc donavit. Exhibendo dignationem, dedit occasionem. Factum est, passi sunt, calcaverant mundum.