Latin
3.94 to 3.120
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 3.94-120
Unproofread scanNot analysed yet
Sic et Stephanus in sermone suo prius arguit: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus. Verba sunt sancti Stephani, quando Judaeos alloquebatur: Dura cervice, et non circumcisi corde ei auribus; vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri. Quem prophetarum non occiderunt vatres vestri? Ista dicendo, quasi odit, quasi sævit. Lingua clamat, cor amat. Audivimus linguam cl:tmantem, probemus animum diligentem. Nam cum ad lapides cucurrissent, duri ad duros, jactabant in iIlum pares suos. Petris lapidabatur, qui pro Petra Inoriebatur; dicente Apostolo Petra autem erat Christus (I Cor. x, 4). Et cum tanta esset in docendo constantia, videte qualis exstiterit in morte patientia. IIi enim ictibus lapidum corpus ipsius quatiebant, et ille pro inimicis orabat: contundebatur bomo exterior, et supplicabat interior. Sed Dominus qui cinxerat, qui probaverat, qui ei characterem, non in manu, sed d in fronte posuerat, spectabat desupcr militem suum, juvaturus certantem, coronaturus vincentem. Denique ostendit se illi. Ecce enim, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. Solus vidcbat, quia illi soli apparcbat. Et quid ait pro se? Domine Jesu, accipe spiritum meum. Pro se rogans stetit, pro illis genu flectit: pro se erectus, pro illis curvus; pro se celsus, pro illis humilis: genu flexit, ct ait, Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et hoc dicto, obdormivit (Act. vn). somnus pacis! Qui inter lapides inimicorum dormivit, quomodo in suis cineribus vigilabit? Dormivit securus, quietus in pace; quia spiritum suum Domino commendavit.