Latin
2.74 to 2.108
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2.74-108
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cnim in cor hominis ascendit, infra cor hominis crat: ideo in cor ascendit, quia supra illud est cor quo ascendit. Quod servat bonis, cor illuc ascendit. Non quod ascendit in cor tuum, scd dno ascendit cor tuum, hoc tibi servat Deus. Noli surdus audire, Sursum cor. Quod ergo oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit; oculus non vidit, quia non est color; auris non audivit, quia non est sonus; nec in eor ascendit, quia nen est terrena cogitatio. Sic intelligite, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). CAPUT V. —4. Deus ipse bonorum præmium erit. Adhuc quid hoc sit forsitan quaeretis a me. Illum interrogate, qui coepit in vobis habitare. Dico tamen et ego quod inde sentio. Hoc enim vos quæritis quid Deus proprium servat bonis, si tanta largitur et malis et bonis. Et eum dicercm, Quod oculus non ridit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, non desunt qui dicant, Putas quid est? Ecce quid est quod servat Deus solis bonis, quos tamen ipse fecerit bonos: ecce quid est. Breviter præmium nostrum det'initum est per prophetam: Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi pleb. (Levit. XXVI, 12; II Cor. vi, 16). Era illorum Deus: præmium nobis se ipsum promisit. Quære aliud, si inveneris melius. Si diccrem, Promisit aurum; gaudercs: se promisit, et tristis es? Si dives Dcum non habet, quid habet? Nolite aliquid a Deo quærere; nisi Deum. Gratis atnatc, se solum ab illo desiderato I. Nolite timere inopiam: dat se ipsum nobis, ct sufficit nobis. Det se ipsum nobis, ct sufficiat nobis. Philippum apostolum audite in Evangelio: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan.