Latin
2.109 to 2.127
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2.109-127
Unproofread scanNot analysed yet
XIV, 8). CAPIT VI. —5. Avari martyres auri. Quid ergo miramini, fratres, si amatores Dei martyres tanta pertulerunt, ut acquirerent Deum? Amatores auri vidc1e quanta patiantur. Hiemalibus asperitatibus se navigando committunt: sic fervent avaritia, ut nulla formident frigora; jactantur ventis, suspenduntur et deprimuntur fluctibus; ineffabilibus pcriculis usque ad mortem agitantur. Dicant et ipsi auro. Propter te mortificamur tota die. Dicant martyres Christo, Propler te mortificamur tota die. Vox quidem est similis: sed causa est valde dissimilis. Ecce utrique dixerunt, isti Christo, illi auro, Propter te mortificamur lota die. Respondeat Christus suis martyribus, Si moriemini pra me, ct vos invenietis ct me. Respondeat autem aurum avaris, Si naufragaveritis pro me, et vos perdetis ct me. Amantes ergo et imitantes; non inanitcr amantes, sed amantes et imitantes, dies martyrum celebremus, et æstus istos nostros, gaudiorum refrigerio mitigemus. Cum illis enim sine fine regnabimus, si cos fideliter ct non inaniter diligamus.