Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 280
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 280.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Gloria martyrum. Quid hoc spcctaculo suavius? quid hoc certamine fortius? quid hac victoria gloriosius? Tunc cum bestiis sancta objicerentur corpora, toto amphiihcatro fremebant gentes, <populi meditabantur inania. Sed qui habitat in cœlis, irridcbal eos, et Dominus subsannabat eos (Psal. ii, I, 4 ). Nunc autcm posteri illorum, quorum voces in carnem martyrum impie saeviebant, meiita inartyrum piis vocibus laudant. Neque tunc tanto concursu hominum ad eos occidendos cavea crudelitatis itu. pl ta est, quanto nunc ad eos honorandos ecclesia pietatis impletur. Omni anno spectat cum religione charitas, quod uno die cum sacrilegio commisit intpictas. Spectaverunt et illi, sed longe voluntate dissimili. Illi clamando faciebant, quod mordendo bestiæ non implebant. Nos autem ct quod fecerunt impii, miseramur, ct quod pii passi sunt, veneramur. Illi viderunt oculis carnis, quod cordis immanitati rcfunderent: nos aspicimus oculis cordis, quod illis ereplum cst, ne viderent. Illi mortua lætati sunt corpora martyrum, nos mentes mortuas dolemus illorum. Illi sine lumine fidei martyres putaverunt exstinctos, nos fidelissimo intuitu cernimus coronatos. Dcniquc illorum insultatio facta est nostra exsultatio. Et hæc quidem rcligiosa et sempiterna: illa vero tunc impia, nunc plane jam nulla.