Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 280
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 280.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Perpetua et Felicitas uerpetuæ felicitatis præmium insigni martyrio adeptæ. Hodiernus dies anniversaria replicatione nobis in memoriam revocat, et quodam modo repræsentat diem, quo sanetæ famulæ Dei Perpetua et Felicitas coronis marturii decoratae, perpetua felicitate floruerunt, tenentes nomen Christi in prælio, et simul invenientes tiam suum nomen in præmio. Exhortationes carum in divinis revelationibus, triumphosque passionum, cum legerentur, audivimus; eaque omnia verborum riges a et illustrata luminibus, aure percepimus, mente spectavimus, religione honoravimus, charitate laudavimus. Debetur tamen etiam a nobis tam devotæ cclebritali sermo solemnis, quem si meritis earum imparem profero, impigrum tamen affectum gaudio tantæ festivitatis exhibeo. Quid enim gloriosius his feminis, quas viri mirantur facilius, quam imitantur? Sed hoc illius potissimum laus est, in quem credenles, ct in cujus nomine fideli studio concurrentes, secundum interiorem hominem, lice masculus, nec femina inveniuntur; ut etiam in his quae sunt fcminoc corpore, virtus mentis sexum carnis abscondat, et in membris pigeat cogitare, quod in factis non potuit apparere. Calcatus est ergo draco pede casto et victore vestigio, cum erectæ demonstrarentur scalæ, per quas beata Perpetua iret ad Deum. Ita caput serpenlis antiqui, quod fuit præcipitium ferminæ cadenti, gradus factum cst ascendenti.