Latin
288.2.1 to 288.2.27
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 288.2.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Joannes plus quam propheta, se abjecto Christum commendat. Fucrunt Prophetæ ante Joannem, cit multi. et magni, et sancii, digni Deo, Deo pleni, Salvatoris prænuntiatores; veritatis attestatores. Verumtamen de nullo corum dici potuit,quod dictam est de Joanne: In natis mulierum nemo exsurrexitmajor Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Quid crgo sibi vult ista magnitudo præmissaante magnum? Ad tcsiimoniummagnæ humilitatis Tam enim magnus crat, ut Christus posset putari. Posset Joannes abuti errore hominum, et non laborare persuadere se esse Christum, quia hoc jam illi, qui eum audicbant ct videbant, illo non dicente putaverantNon crat ci opus seminareerrorent, sed confirmare. At ille sponsi amicus humilis, sponso zelans non se pro sponso adulterum supponens, perhibet testimonium amico suo, et eum qui iere sponsus erat, sponsæ commendat: ut amctur in illo, odit se amari pro illo. Qni habet, inquit, sponsam, sponsus est. Et quasi dicires, Ouid tu? Amictis autem, inquit, sponsi stat, et audit cum t et gaudio gaudct propter vocemsponsi (Joan. III, 29). Stat, et audit: discipulus audit magistrum; qn:a audit, stat; quia si non audit, cadit. Hinc magnitudo Joannis maxime commendatur; quia cum posset pulari Christus, maluit Christo testimonium perhibere, illam commendarc; se humiliare, quam pro ipso accipi, et a se decipi. Merito dictus est amplius quam propheta. Dc Prophetis euim, qui fuerunt ante adventum Domini, Dominus ipse ita loquitur: Multi Prophetœet justi voluerunt videre quœvos videtis, et nonviderunt (Matth. XIII, 17). Etenim illi qui implebantur Spiritu Dei, ut annuntiarent Christum venturum, concupiscebant, si Geri posset, in terra vidcre præsentem. Unde Simeron ille differebatur exire de a sæculo, ut videret natum, pcr quem conditum est sæculum (Luc. II, 25, 26). Et illc quidem infantem vidit Yerbum Dei in carne: sed nondum docebat, nondum magistri personam professus erat, qni jam apud Patrem Angelis magister erat.