Latin
288.2.28 to 288.2.58
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 288.2.28-58
Unproofread scanNot analysed yet
Simeon ergo vidit, sed infantem: Joannes autem jam prædicantem,j m discipulos eligentem Ubi? Ad flumen Jordanis. Inde enim caepit magi terium Christi. Ibi Baptismus Christi commendatus est futurus: quia susceptus est baptismus præveniens,et viam parans, et dicens, Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus (Matth. III, 3). Baptizari cnim voluit Dominus a servo, ut viderent quid accipiunt qui baptizantur a Domino. Inde ergo coepit, unde merito prophetia præcesserat: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terræ (Psal. LXXI, 8). Ad ipsum flumen, unde coepit dominari Christus, vidit Joannes Christum, cognovit, testimonium perhibuit. Magno se humiliavit, ut a magno exaltaretur humilis. Et se amicum sponsi dixit: et qualem amicum I fortassis æqualem I Absit: longe infra. Quantum longc? Non sumdignus, ait, corrigiam calceamenti ejus solvere (Marc. I, 7). Hic propheta, imo amplius quam propheta, praenuntiari meruit per prophetam. De illo namque dixit Isaias, quod hodie nobis lectum est, «Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Otnnis vallis implebitur, et omnis mons ct collis humiliabitur; et erunt tortuosa in directum, ei aspera in vias planas; ct videbit oinnis caro salutare Dci. Exclama: Quid exclamabo, Omnis caro fenum, et omnis claritas ejus ut flos feni: fenum aruit, Hus decidit: Verbum autem Domini ma net inæternum i (Isai. XL, 3-8). Attendat Chariias vestra. Joannes interrogatus quis esset, utrum Christus esset, utrum Elias, utrum propheta, Non sum, inquit. Christus, nec Elias, nec propheta. Et illi, Quis ergo es? Ego sum vox clamantis in deserto. Vocem se dixit. Habes Joannem vocem. Quid habes Christum, nisi Verbum? Vox præmittitur, ut Verbum postea intelligatur. Et quale Verbum? Audi illud tibi clare osiendentem, «In principio, »inquit, i erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus crat Verbum: hoc crat in principio apudDeum.