Latin
288.3.29 to 288.3.61
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 288.3.29-61
Unproofread scanNot analysed yet
Sic igitur quomodo nota est ei in cujus corde est, verbum est, jam notum dicturo ',,nondum audituro. Ecce ergo verbum jam formatum, jam integrum, manet in corde: qurerit procedere, ut dicatur audienti. Attendit ille qui concepit verbum quod dicat, et notum habet verbum sibi in corde suo, attendit cui dicturus est. Loquar in nomine Chriati nuribus eruditis in Ecclesia, et audeo eliam aliquid jam quod sit subtilius, insinuare non rudibus. Intendat ergo Charitas vestra. Videte verbuin corde conceptum, quaerit procedere, ut dicatur: attendit cui dicatur. Invenit Græcum? græcam vocem quærit, qua procedat ad Grecum. Invenit Latinum? latinam vocem quærit, qua procedat ad Latinum. Invenit Punicum? punicam vocem quærit, qua procedat ad Punicum. Remove diversitatem auditorum, et verbum illud, quod corde conceptum est, ricc græcum est, nee latinum, nec punicum, nee cujusquam linguæ. Talem vocem quaerit procedendi, qualis assistit auditor. Modo, fratres, ut aliquid propositum sit quod intelligatis, concepi corde ut dicam, Deus. Hoc qnod concepi corde, magnum aliquid est. Non cnim duæ syllabæ sunt Deus; non enim vox ista brevis est Deus. Deum volo d'cerc, intendo cui dicam. Latinus est? Deum dico. Graecus est? Θεόν dico. Latino dico Deum, Græco dico Θεόν. Inter Deum et Θεόν distat sonus: litteræ aliæ sunt hic, aliæ sunt ibi: in corde autem meo, in eo quod volo dicere, in eo quod colito, nulla est diversitas litterarum, nullus sonus varius syllabarum: hoc est quod est. Ut enuntiaretur Latino, alia vox adhibita est; ut Graeco, alia. Si Punico enuntiare vellem, aliam adhiberem; si Hebraeo, aliam; si jÆgyptio, aliam; si Indo, aliam. Quam multas voces faceret personorum mutatione verbum cordis 1, sine ulla sui mutatione vel varietate? Pergit ad Latinum voce latina, ad Græcum graeca, ad Hebræum hebræa.