Latin
288.3.62 to 288.3.69
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 288.3.62-69
Unproofread scanNot analysed yet
Ad audientem pervenit, nec a loquente discedit. Numquid enim quod dicendo in alio facio, ego amitto? Sonus ille adhibitus medius in te aliquid propagavit, a me non emigravit. Deum jam ego cogitabam: tu nondum audieras vocem meant; hac audita, coepisti et tu habere quod cogitabam: sed ego non perdidi quod habebam. Ergo in me, tanquam in cardine cordis mei, tanquam in secretario mentis mere, præcessit verbum vocem meam. Nondum sonuit vox in ore meo, et inest jam verbum cordi meo. Ut autem cxcat ad te quod corde concepi, ministerium vocis inquirit.