Latin
288.5.31 to 288.5.64
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 288.5.31-64
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis intentionis suæ finem quærebat, hoc est, profectus sui terminum, quo cum pervenisset, nihil amplius jam requireret, Ostende, inquit, nobis Patrem, et sufficit nobis. Bene, Philippe, bene, optime intelligis quod libi sufficit Pater. Quid est sufficit? Nihil ultra quæres: implebit te, satiabit te, perficiet te, Sed vide ne forte sufficiat tibi et iste quem audis. Solus sufficit, an cum Patre? Sed quomodo solus, quando nunquam discedit a Patre? Ergo respondeat Philippo volenti videre; Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qni vidit met vidit, et Patrem, (Joan. XIV, 8. 9). Quid est, Philippe, qui vidit me, vidil et Patrem; nisi, Tu me non vidisti, ideo quæris Patrem? Philippe,, qui me vidit, vidit et Patrem. Tu autem vides HIe, et non vides me. Non vides enim ine qui feti te; sed vides quod factus sum propter tel Qui me, iuquit, vidit, vidit et Patrem. Unde, nisi quia in forma Dei non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo? Quid ergo Philippus videbat? Quod semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6. 7). Hoc videliat Philippus, formam ser vi, liber futurus ad formam Dei. Ergo omnium vocum persona Joannes, Verbi persona Christus. Omnes voces necesse est minuantur, quando ad Christum. videndum proficimus. Quanto enim proficis ad videndam sapientiam, tanto minus tibi vox est necessaria. Vox in Prophetis, vox in Aposlolis, vox in Psalmis, vox in Evangelio. Vcniat illud, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Veibum. Cum cum viderimis sicuti est, numquid ibi recitabitur Evangelium? Nunquid prophetias audituri sumus? Numquid Epistolas Apostolorum lecturi sumus? Quare? Quia deficiunt voces, crescente verbo: quia Illum oporbet crescere, me autem minui.