Latin
288.5.65 to 288.5.77
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 288.5.65-77
Unproofread scanNot analysed yet
Et Verbum quidem per se ipsum nec crescit, nec deficit in se. Innobisautem crescere dic itur, cum proficiendo iN illum crescimus: sicut crescit in oculis lux, eGui acic convalescente videtur amplius, quæ acie languente minus utique videbatur. Lt minor crat oculis ægris, major est, oculis sanis; cum ipsa per se ipsam nec ante imminuta sit, nec postmodum creverit. Minuitur ergo ministerium vocis, cum fit mentis profectus ad Verbum. Ita oportet Christumi crescere, Joannenaautem minui. Hoc corum indicant passiones. Nam Joannes minutus est, cæsus capite; Christus exaltatus est, crevit tanquam (a) io cruce. Hoc corum indicati. natales dies. Nam a Natali Joannis incipiunt dierum detramenta; a Christi autem, renovantur augmenta.