Latin
292.4.86 to 292.4.115
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 292.4.86-115
Unproofread scanNot analysed yet
Sic accepit quod non erat, ut non perderet quod erat. Manens Deus, hominem assumpsit. Formam servi accepit, et factus est Deus homo, a quo Deo fa; tus est homo. CAPUT IV. —Vide ergo, quæ majestas, qua; potestas, quae sublimitas, quai cum Patre æqualitas venit propter nos ad indumentum formae servilis: et intellige illam a magistro tanto humilitatis viam; quoniam plus est quod voluit homo fieri, quam quod voluit ab homine baptizari. Baptizari cur a Joanne voluit. Baptizat ergo, inquam, Joannes Christum, servus Dominum, vox Verbum. Mementote cnim, Ego sum vox clamantis in eremo: ct mementote quia Verbum caro factum eat, et habitavit in nobis (Joan. i, 23, 14). Baptizat ergo, inquam, Joannes Christum, scImus Dominum, vox Verbum, creatura Creatorem, lucerna solem; sed solem, qui fecit hunc solem; solem de quo dictum est, Ortus est mihi sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus (Malach. iv, 2). De quo impii sero pœnitentes in line in judicio Dei dicturi sunt: Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt illa omni' tanquam umbra: et cum umbris qui seculi sunt umbras. Ergo, inquiunt, erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis (Sap. v, G-8). Illis non cst orlus Christus, a quibus non ost agnitus Christus. Sol ille justitiæ, sine nube, sinc nocte; ipse non oritur malis, non oritur impiis, non oritur infidelibus. Nam solem istum de coelo cur-. poreum quotidie facit oriri super bonos et malos (Matth. v, 45). Baptizavit ergo, ut dixi, creatura Creatorem, lucerna solem: et non se extulit baptizator, sed subdidit baptizando (a). Nam venienti ad se dixit: Tu venis ad me baptizari? Ego a te debeo baptizari. Magna confessio, ct sccura lucernæ in humilitate professio.