Latin
292.4.116 to 292.4.140
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 292.4.116-140
Unproofread scanNot analysed yet
Illa si contra solem extolleretur, vento superbiae cito exstinguerctur. Hoc est ergo quod Dominus prævidit, quod baptismo suo Dominus docuit. Baptizari voluit tantus a lanlillo; ut breve explicem, salvator a salvando. Nam meminerat Joannes alicujus fortassis, quamvis tantus esse! ,agritudinis su:c. Nam unde, Ego a te debeo baptizari? Certe Domini Baptismus sa lus: quia Domini est salus (Psal. III, 9). Nam vana salus hominum (Psal. ux, 13). Unde ergo, Ego a tedebeo baptizari, si non opus habebat curari? Mira autem in ipsa Domini humilitate medicina: ille baptizabat, et ille sanabat. Si enim Christus salvator omnium hominum, maxime fidelium (1 Tim. iv, 10): apostolica et vera sententia est, quia Christus salvator omnium hominum: nemo dicat, Non opus habeo salvatore. Qui hoc dicit, se medico non humiliat, sed in morbo suo perit. Si salvator omnium hominum, ergo et Joannis: neque enim Joannes non homo. Magnus quidem homo, sed tamen homo. Ille salvator omnium hominum: agnoscit itaque ille salvatorem suum. Neque enim Joannis non erat salvator Christus. Non hoc dicit ipse, qui humiliter confitetur, dicens: Ego a te debeo baptizari. Et Dominus: Sine modo, impleatur omnis justitia (Matth. III. 14, i5). Quid cst, omnis justitia? Humilitate commendavit justitiam: justitiam nobis maxime humilitate magister ccelestis et verus Dominus commendavit. Quod enim baptizabatur, ad humilitatem pertinebat: et ideo quod ad humilitatem pertinebat facturus, dixit: Impleatur omnis justitia.