Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 292
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 292.5
Unproofread scanNot analysed yet
Donatistæ locum Evangelii de arbore et ejus fructu ad ministrum Baptismi perperam transferunt. Prrevidit multos inflaturos se de ministerio Baptismi, et dicturos, Ego baptizo; et, Qualis sum ego qui baptizo, talem facio quem baptizo. Unde hoc probas? Probo, inquit. Quibus testimoniis? Evangelicis, inquit. Audiamus nescio quem novum evangelistam contra antiquum Baptistam. Quibus ergo testimoniis evangelicis probas, quod qualis es, talem facis eum quem baptizas? Quoniam scriptum est, inquit, Arbor bona bonos fructus facit. Scriptum recito, Evangelium fero: Arbor bona bonos fructus facit, arbor mala malos fructus facit (Id. VII, 17). Agnosco Evangelium: sed tu le, quantum arbitror, non agnoscis. Et ut tc patienter aliquantum feram, ex pone quod loqueris, non ine intellexisse interim deputa. Dic mihi quo pertineant hæc testimonia, quid adjuvent ad solvendam hujusmodi de Daptismate quæstionem. Arbor, inquit, bona, bonus baptizator est. Arbor, inquit, bona, sicut illi dicunt: arbor bona, inquit, bonus baptizator est; fructus ejns bonus, qui ab illo baptizatur: tunc enim crit fructus bonus, si ille fuerit arbor bona. Quid dicis de Christo et Joanne? Evigila, expergiscere, perstringit oculos tuos splendor perspicuæ veritatis; vide quid præmissum est ante nos; lege Evangelium: Joannes baptizavit Christum. Dicturus es, Jonnnes arbor, fructus Christus? Creaturam vocabis arborem, et fructum Creatorem? Ideo voluit Dominus Christus a Joanne baptizari, non ut per baptismum iniquitate careret, sed ut iniquitati os clauderet. Ecce qui baptizat, inferior est; qui baptizatur, dicturus sum, melior? Iloc forte ad me multum est intelligi. Ad homines redi, ambos vide homines. Ananias Paulum baptizavit. Anania Paulus melior fuit. Nunquam fructus arbore melior fuit. Arbor cnim profert fructum, non I rofertur a fructu.