Latin
295.3.140 to 295.3.169
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 295.3.140-169
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi cogitoveris temetipsam: sponsus dicit, interroganti respondet, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. verax inter hæreses, nisi cognoveris temetipsam: quia de te prædicta sunt tanta, (In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, i8): Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum (Psal. XLIX, 1): Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, ct possessionem tuam terminos terræ (Psal. II, 8): In omnem terram cxiit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum »(Psal. XVIII, 5): de te testimonia ista prædicta sunt. Nisi ergo cognoveris temetipsam, exi tu. Ego enim te non ejicio, ut dicant de te qui remanserint, Ex nobis exierunt. Exi tu in vestigiis gregum: non gregis, de quo dictum est, Erit unus grex et unus Pastor (Joan. x, 16). Exi tu in vestigiis gregum, et pasce hædos tuos (Cant. I, 6, 7): non sicut Petrus, oves meas. Pro his commendatis sibi ovibus Petrus meruit martyrio coronari, quod hodierna solemnitate per orbem meruit celebrari. CAPUT VI. —6. Paulus ex persecutore prædicator Christi. Veniat et de Saulo Paulus, de lupo agnus; prius inimicus, postea apostolus; prius persecutor, postea prædicator. Veniat, accipiat litteras a principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit Christianos, vinctos adducat ad pœnas. Accipiat, accipiat, proficiscatur, pergat, anhelet caedem, sitiat sanguinem: qui habitat in coelis, irridebit eum (Psal. II, 4). Ibat enim, sicut scriptum est, spirans cædem, et propinquabat Damascum. Tunc Dominus de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? Ego sum hic, ego suin ibi: hic caput, ibi corpus. Non ergo miremur, fratres, ad corpus Christi pertinemus. Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calcitrare. Te laedis: nam Ecclesia mea persecutionibus crescit. Al ille pavens et tremens: Domine, quis ca tu?